- DORIS
- I.DORISGraeciae Regio, iuxta sinum Maleacum, a tergo habens Oetam montem, a Doro Neptuni et Alopes fil. dicta. Baudr. inter Phocidem ad Ort. Epirumque ad Occ. versus montes et fontes Cephisi fluv. Dicta etiam Tetrapolis, Briet. a quatuor Urbibus, nempePindo, Eripeo, Cytinio et Boio, quibus adiectae fuêrunt Lilae et Sperchium. An hodie Val de Livadia? Ex hac Regione qui originem traxêrunt, quacumque terrarum in parte consederint, Dores appelti sunt. Unde Dorica, min. Asiae Regio. Nempe Dorienses, post Codri ultimi Atheniensium Reg. qui se praelio contra illos pro patria devoverat, digredientes finibus Atticis, Megaram (mediam Corintho Athenisque urbem) condidêrunt, et incolas Δοριέας ἀντι Ι᾿ώνων, Dorienses ex Ionibus fecêrunt: neque in Atticam amplius reversi sunt, usque ad Pisistratidarum tyrannidem, Strab. l. 9. Pausan. l. 1. Herod. l. 5. c. 76. Neque vero omnes Megarae mansêrunt, sed pars illorum cum Althaeinane Argivo in Cretam migrarunt; pars in Rhodum ins. Halicarnassum, Cnidum et Coum dispersi sunt, unde Doriensium Ε῾ξάπολις orta, de qua vide infra in voce Triopium. Atque haec una fuit ex tribus Graecorum celeberrimis in Asia Coloniis, Ioh. Marsham. Canone Chron. ad Sec. XIII. Hinc Doricus, quod pro Graecanico poetae nonnumquam usurpant. Virg. Aen. l. 2. v. 27.------ Iuvat ire et Dorica castraDesertosque videre locos, litusque relictum.Ibid. l. 6. v. 88.Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castraDefuerint:Dorica Musa Proverb. apud Aristoph. in Cleonem, qui non aliud genus harmoniae didicerat, praeter Doricae, alludens ad Δῶρον, quod munus signisicat, eum munerum avidum denotans. Aliud adagium est Dorice concincre, apud Plutarch. in Lachete, in eos qui aliud verbis, aliud vero factis faciunt, Dores etiam, praesertim virgines, discincti, et sine tunica quandoque interdiu incedere solebant. Unde Proverb. Dorice incedere, in eos, qui depositis vestibus magna ex parte nudi incedunt. Sic apud Pausan. et Ael. Dionys. Nescio an huc alludat Iuven. quando ait, Sat. 3. l. 1. v. 94.Uxorem comoedus agit, vel Dorida nulloCultam palliolo. ------ ------Iidem Dores erant naturâ loquaces. Unde apud Theocr. Doribus Dorice loqui, adagium est in eos, quorum oratio moribus et ingenio respondet, vel in naturâ loquaces. Vide Strab. l. 10. Ptol. l. 3. c. 15. Nic. Lloyd.II.DORISLocrensi Xeneti splendidissimi inter suos civis filia quam Dionys. superior, Rheginis eius conditionem aspernantibus, Olympiadis 95. A. 3. cum Aristomache Hipparini filia eodem die uxorem duxit. Cic. Tusc. 5.III.DORISnympha marina, Oceani et Tethyos filia quae Nereo fratri nupta immensam vim nympharum marinarum peperit, quae a nomine patris, Nereides appellatae sunt. Prop. l. 1. Eleg. 17. v. 25.At vos aequoreae formosâ Doride natae,Candida felici solvite vela choro.Ponitur nonnumquam pro ipso mari. Virg. Bucol. Eclog. x. v. 4.Sic tihi, cum fluctus subterlabêre Sicanos,Doris amara suam non intermisceat undam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.